Opus Dei. Romana BulletinBulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei.

english
| español | français | italiano    
To read the full version of Romana,    
you can subscribe to the print edition    
EditorialFrom the Holy SeePrelateThe founder of Opus DeiBeato ÁlvaroNewsApostolic InitiativesIn PaceStudy
Home - Site Map | Subscriptions - Search E-mail Newsletter


No. 54 • January - June 2012 • Page 52
 
 
 
 •  Holy See
 

Decree of the Congregation for the Causes of Saints recognizing the heroic virtues of the Servant of God, Álvaro del Portillo (June 28, 2012)

CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM


ROMANA
et PRAELATURAE PERSONALIS SANCTAE CRUCIS et OPERIS DEI


BEATIFICATIONIS et CANONIZATIONIS
SERVI DEI
ALVARI DEL PORTILLO Y DIEZ DE SOLLANO
EPISCOPI TITULARIS VITENSIS
PRAELATI PRAELATURAE PERSONALIS SANCTAE CRUCIS ET OPERIS DEI
(1914 – 1994)
________________________________________


DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS



«Vir fidelis multum laudabitur» (Prv 28, 20). Sacrae haec Scripturae verba in luce ponunt eminentiorem virtutem Episcopi Alvari del Portillo, nempe fidelitatem: inconcussam imprimis fidelitatem erga Deum, in prompta ac generosa adimpletione voluntatis Eius, erga Ecclesiam dein et Romanum Pontificem necnon erga sacerdotium, deinde vero erga christianam vocationem in omni temporis momento omnibusque rerum adiunctis.

«Fidelitas per tempus perseverans nomen est amoris», dixit Benedictus XVI (Homilia in sanctuario Beatissimae Virginis Mariae de Fatima, die 12 mensis Maii anno 2010). Dei Servus omnibus christifidelibus caritatis et fidelitatis exemplo fuit. Ipse enim integre et sine ulla exceptione assimilavit in suaque vita expressit Operis Dei spiritum, qui omnes vocat ad plenitudinem amoris Dei ac proximi quaerendam per sanctificationem munerum atque officiorum quae vitae nostrae cotidianae velut tramam constituunt. «Laborem sanctificare, in labore sese sanctificare, alios mediante labore sanctificare»: recte asseri potest haec verba aptissime referre Servi Dei operositatem qua doctor machinarius, qua sacerdos ac demum qua Episcopus. In quocumque enim actuositatis genere sese totum impendebat, apprime sciens se salvificam Ecclesiae missionem participare per fidelem suorum cuiusque diei officiorum adimpletionem.

Dei Servus, tertius ex octo fratribus, ortus est Matriti a piis honestisque parentibus, die 11 mensis Martii anno 1914. Doctoralem lauream obtinuit in re machinaria civili, in scientiis historicis et in iure canonico. Anno 1935, suae vitae vicesimo primo, Operi Dei adhaesit ac confestim Sanctus Iosephmaria validissimum suum collaboratorem eum habuit. Die 25 mensis Iunii anno 1944 sacerdotalem ordinationem recepit et ex tunc sacro ministerio exercendo sese profudit. Ab ipsa ordinationis die confessarius fuit Sancti Iosephmariae. Anno 1946 Romam se contulit, ad Conditorem adiuvandum in Operis Dei moderamine et propagatione: fuit videlicet Secretarius Generalis (annis 1939-1946 et 1956-1975), Consiliarius pro Italia (annis 1948-1951), Procurator Generalis (annis 1946-1956) et Collegii Romani Sanctae Crucis Rector (annis 1948-1954).

Operam quoque dedit multiplicibus muneribus a Sancta Sede sibi concreditis: in Concilio Oecumenico Vaticano II munere functus est Secretarii Commissionis De disciplina cleri et populi christiani, quae redactionem Decreti Presbyterorum Ordinis curavit et fuit insuper Peritus Commissionum De Episcopis et dioecesium regimine necnon De religiosis. Nominatus est dein Consultor Sacrae Congregationis Concilii, Qualificator Supremae Congregationis Sancti Officii et Consultor Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Recognoscendo; fuit quoque Iudex in Tribunali pro causis sub competentia Congregationis pro Doctrina Fidei necnon eiusdem Congregationis Consultor. Fuit insuper Secretarius Commissionis de Institutis Saecularibus apud Sacram Congregationem de Religiosis et cooptatus est in coetum Consultorum Congregationis pro Clericis, Pontificii Consilii de Communicationibus Socialibus et Congregationis de Causis Sanctorum.

Die 15 mensis Septembris anno 1975 electus est primus Sancti Iosephmariae successor in Operis Dei moderamine, quo in munere perfungendo tamquam lemma habuit Conditoris vestigia premere seseque perfudit ut ad finem perduceret id quod Sanctus Iosephmaria ardenter desideraverat atque parare curaverat: obtinere nempe canonicam configurationem quae apte responderet charismati fundationali Operis Dei. Ad hanc metam perventum tandem est die 28 mensis Novembris anno 1982, qua die Beatus Ioannes Paulus II Opus Dei in Praelaturam personalem erexit ac Alvarum del Portillo eiusdem Praelatum nominavit. Die vero 6 mensis Ianuarii anno 1991 Dei Servus a Romano Pontifice episcopalem ordinationem recepit. Primo diluculo diei 23 mensis Martii anno 1994, paucis horis post reditum e peregrinatione in sanctis divini Salvatoris locis, Deus suum Servum ad se vocavit. Eadem die Beatus Ioannes Paulus II eius exuvias visitavit et, post orationem in silentio, elata voce antiphonam Salve Regina recitavit.

Pastoralis zelus Alvari del Portillo in moderamine Operis Dei, per annos 19 protracto, eo praesertim respexit ut magis magisque extenderetur apostolatus Praelaturae fidelium in Ecclesiae servitium: eo quidem tempore actuositas Operis Dei in viginti novas Nationes stabiliter dilatata est.

Pastoralis haec sollicitudo Dei Servum duxit quoque ad multa peragenda itinera ut Praelaturae fideles aliosque viros ac mulieres cuiuslibet condicionis roboraret in vita eorum spirituali et in apostolatu. In eo impulsu evangelizationis promovendo, ipse curavit semper ut actuositas apostolica Praelaturae in servitium singularum ecclesiarum particularium exerceretur. Fructus etiam sedulae eius curae de sacerdotali institutione fuit creatio Pontificiae Universitatis Sanctae Crucis in Urbe, quam Sanctus Iosephmaria expetierat. Scripta edidit de re iuridica, theologica ac spirituali, praesertim circa sacerdotium et laicatum, quae inter Laici et fideles in Ecclesia, Consecratio et missio sacerdotis, Vita Deo omnino dicata. Considerationes circa personam Iosephmariae Escrivá de Balaguer, Colloquium circa Operis Dei Conditorem.

Servi Dei deditio missioni explendae sibi concreditae radicabatur in profundum sensum filiationis divinae, quo ductus identificationem cum Christo quaerebat se totum fidenti animo committens voluntati Patris, amore plenus erga Spiritum Sanctum, sine intermissione orationi vacans, Sanctissima Eucharistia necnon tenero amore erga Beatissimam Virginem Mariam roboratus.

Heroice se gessit in perferendis aegritudinibus – quas ut Christi Crucem respiciebat –, in carcere per aliquot tempus perdurante persecutione religiosa in Hispania (annis 1936-1939) et in subeundis impugnationibus propter suam fidelitatem erga Ecclesiam. Vir erat profundae bonitatis et affabilitatis, qui pacem ac serenitatem in alios transfundebat. Nemo memorat aliquem eius gestum inurbanum vel impatientiae motum ante res adversas neque verbum vituperationis vel recusationis propter difficultates: ipse enim a Domino didicerat parcere, pro persecutoribus orare, bracchia sua more sacerdotis extendere, omnes hilari vultu magnaque clementia excipere.

Servi Dei amor erga Ecclesiam apparebat in omnimoda eius communione cum Romano Pontifice et cum Episcopis: fuit semper filius fidelissimus Petri successoris, indiscusse adhaerens eius personae eiusque magisterio. Insuper, in describenda figura huius Pastoris, praetermitti omnino nequeunt alia quaedam lineamenta, qualia sunt vividissima eius sollicitudo erga Operis Dei fideles, humilitas, prudentia, fortitudo, gaudium, simplicitas, sui abnegatio et ardens desiderium lucrandi animas Christo, quod exprimebatur quoque in lemmate eius episcopali: Regnare Christum volumus!

Sanctitatis fama Servi Dei, iam ample diffusa eo adhuc vivente, universalem extensionem post eius mortem attinxit. Circa Servi Dei vitam, virtutes ac sanctitatis famam instructi sunt – ab anno 2004 ad annum 2008 – duo processus aeque principales apud Tribunal Vicariatus Urbis et apud Tribunal Praelaturae, necnon octo processus rogatoriales in dioecesibus Europae, Americae Septentrionalis ac Meridionalis et Australiae. Congressus peculiaris Consultorum Theologorum, qui locum habuit die 10 mensis Februarii anno 2012, omnium consensione affirmative respondit ad dubium propositum circa heroicitatem virtutum et famam sanctitatis Servi Dei. Ponente Em.mo D.no Card. Antonio Cañizares Llovera et me, Card. Angelo Amato, moderante, sententiam faventem tulerunt Em.mi ac Exc.mi Congregationis de Causis Sanctorum Membra in Sessione Ordinaria coadunati die 5 mensis Iunii anno 2012.

Facta de hisce omnibus Summo Pontifici Benedicto XVI accurata relatione ab infrascripto Cardinali Praefecto, Beatissimus Pater, accipiens rataque habens Congregationis de Causis Sanctorum vota, hodierna die sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, iisque adnexis in gradu heroico, atque de fama sanctitatis Servi Dei Alvari del Portillo y Diez de Sollano, Episcopi tit. Vitensis, Praelati Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit.

Datum Romae, die 28 mensis Iunii a.D. 2012.



ANGELUS Card. AMATO, S.D.B.
Praefectus


L. + S.

+ MARCELLUS BARTOLUCCI
Archiep. tit. Mevaniensis
a Secretis


Tools
 Archive
Print this page 
Download Palm version 
Send to a friend 
Useful links
The Vatican
Opus Dei
Writings of the Founder of Opus Dei
Josemaría Escrivá - Founder of Opus Dei
 
 
 
Romana - Bulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei
Address: Viale Bruno Buozzi 73, 00197 Rome | redazione@romana.org
English edition: us@romana.org
© en.romana.org · Aviso legal · Política de privacidad y cookies