Opus Dei. Romana BulletinBulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei.

english
| español | français | italiano    
To read the full version of Romana,    
you can subscribe to the print edition    
EditorialFrom the Holy SeePrelateThe founder of Opus DeiBeato ÁlvaroNewsApostolic InitiativesIn PaceStudy
Home - Site Map | Subscriptions - Search E-mail Newsletter


No. 56 • January - June 2013 • Page 44
 
 
 
 •  Holy See
 

Decree adding a memorial of St. Joseph, Spouse of the Blessed Virgin Mary, to Eucharistic Prayers II, III, and IV of the third typical edition of the Roman Missal (May 1, 2013)

Decree by which the name of St. Joseph, spouse of the Blessed Virgin Mary, is added to Eucharistic Prayers II, III, and IV of the Roman Missal (May 1, 2013)


CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

DECRETUM

ut nomen Sancti Ioseph Beatae Mariae Virginis Sponsi
Precibus eucharisticis II, III et IV, quae in editione typica tertia Missalis Romani sunt, posthac adiciatur, post nomen Beatae Virginis Mariae additis verbis



Paternas vices erga Iesum exercens, in oeconomia salutis super Familiam Domini constitutus munus gratiae Sanctus Ioseph Nazarenus luculenter adimplevit et, humanae salutis mysteriorum primordiis summopere adhaerens, benignae humilitatis est exemplar, quam christiana fides sublimes ad fines provebit, et documentum communium humanarum simpliciumque virtutum, quae necesse sunt, ut homines boni sint verique Christi sectatores. Per eas vir Iustus ille, amantissimam gerens Dei Genetricis curam laetantique studio Iesu Christi sese institutioni devovens, pretiosissimorum Dei Patris thesaurorum custos factus est et tamquam mystici illius corporis, quae est Ecclesia, subsidium assiduo populi Dei cultu per saecula prosecutus est.

In Catholica Ecclesia christifideles iugem erga Sanctum Ioseph praebere consueverunt devotionem ac sollemnioribus ritibus assiduoque cultu castissimi Deiparae Sponsi memoriam adhuc utpote caelestis universae Ecclesiae Patroni adeo percoluerunt, ut iam Beatus Ioannes Pp. XXIII tempore Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani Secundi nomen eius vetustissimo Canoni Romano addi decerneret. Quae honestissima placita pluribus ex locis perscripta Summus Pontifex Benedictus XVI persolvenda suscepit atque benigne approbavit ac Summus Pontifex Franciscus nuperrime confirmavit, prae oculis habentes plenam illam communionem Sanctorum, qui iam nobiscum viatores in mundo ad Christum nos adducunt eique coniungunt.

Exinde, attentis expositis, haec Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, vigore facultatum a Summo Pontifice Francisco tributarum, perlibenter decrevit, ut nomen Sancti Ioseph Beatae Mariae Virginis Sponsi Precibus eucharisticis II, III et IV, quae in editione typica tertia Missalis Romani sunt, posthac adiciatur, post nomen Beatae Virginis Mariae additis verbis, uti sequitur: in Prece eucharistica II: « ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria, beato Ioseph, eius Sponso, beatis Apostolis »; in Prece eucharistica III: « cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum beato Ioseph, eius Sponso, cum beatis Apostolis »; in Prece eucharistica IV: « cum beata Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum beato Ioseph, eius Sponso, cum Apostolis ».

Circa textus lingua latina exaratos, adhibeantur hae formulae, quae nunc typicae declarant. De translationibus in linguas populares occidentales maioris diffusionis ipsa Congregatio mox providebit; illae vero in aliis linguis apparandae ad normam iuris a Conferentia Episcoporum conficiantur, Apostolicae Sedi per hoc Dicasterium recognoscendae.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 1 mensis Maii anno 2013, sancti Ioseph opificis.

Antonio, Card. Cañizares Llovera
Prefectus

Arturo Roche
Archiepiscopus a Secretiis




Wording of the addition of the commemoration of St. Joseph to the Eucharistic Prayers II, III, and IV.

Formulae quae ad nomen Sancti Joseph spectant
in Preces eucharisticas II, III et IV Missalis Romani inserendae,
linguis anglica, hispanica, italica, lusitana, gallica, germanica et polonica exaratae

Probatum

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 1 mensis Maii 2013.

Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis

Angliae


In Eucharistic Prayer II: “that with the Blessed Virgin Mary, Mother of God, with blessed Joseph, her Spouse, with the blessed Apostles...”;

In Eucharistic Prayer III: “with the most Blessed Virgin Mary, Mother of God, with blessed Joseph, her Spouse, with your blessed Apostles and glorious Martyrs...”;

In Eucharistic Prayer IV: “with the Blessed Virgin Mary, Mother of God, with blessed Joseph, her Spouse, and with your Apostles....”


Tools
 Archive
Print this page 
Download Palm version 
Send to a friend 
Useful links
The Vatican
Opus Dei
Writings of the Founder of Opus Dei
Josemaría Escrivá - Founder of Opus Dei
 
 
 
Romana - Bulletin of the Prelature of the Holy Cross and Opus Dei
Address: Viale Bruno Buozzi 73, 00197 Rome | redazione@romana.org
English edition: us@romana.org
© en.romana.org · Aviso legal · Política de privacidad y cookies